monumenta.ch > Plinius > sectio 221

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 225
{CVI} quidam vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in Aquileiensi Timavus.